HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT I: Praefatio

#Esther. I#Esther. II#Esther III#Esther IV#Esther V#Esther VI#Esther VII#Esther VIII#Esther X et XI#Esther IX#ibid.

Librum Esther transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii de Hebraeo in Latinum et quia in Graeco corruptus erat per varias editiones relevavit eum de archivis Hebraeorum, et diligenter transtulit de verbo ad verbum. Regnavit Assuerus ab India, usque ad Aethiopiam super centum et septem viginti provincias, et erat in Susis civitate solium regni ejus. Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus suis et inclytis provinciarum coram se centum et septuaginta diebus, in domo illa mirabili, de qua legitur in historia Alexandri, cujus columnae erant argenteae, tectum instar firmamenti concameratum, habens gemmas diversi coloris, in figuram siderum, et signorum dispositas. Post hos dies convivii invitavit omnem populum, qui erat in Susis, et discubuerunt extra domum septem diebus, in vestibulo horti deliciarum. In horto erat vinea habens vites argenteas, et palmites aureos et botros ex varietate gemmarum distinctos. Super convivantes extensa erant tentoria, quae appendebantur columnis argenteis, et marmoreis, eburneis circulis inserta, funibus byssinis atque purpureis. Lectuli quoque aurei, et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide. Bibebant autem omnes in aureis poculis vinum praecipuum, et abundans, nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, licet id moris esset apud Persas. Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regis. Die autem septimo cum rex incaluisset mero praecepit septem eunuchis, ut introducerent reginam in decore suo, ut ostenderet omnibus pulchritudinem illius. Quae ad imperium regis venire contempsit. Et iratus rex quaesivit a septem sapientibus, qui videbant faciem ejus, cui sententiae Vasthi subjaceret. Et respondit Mamuchan: Non laesit te solum Vasthi, sed et omnes viros regni tui. Nam ejus exemplo mulieres parvipendent imperia virorum. Egrediatur autem edictum a facie tua, ut ultra Vasthi non ingrediatur ad regem, sed altera melior regnet pro ea. Et exiit edictum in omnes provincias per epistolam regis. Et dixerunt pueri regis ad eum: Quaerantur regi puellae virgines speciosae, et tradantur Egeo eunucho ad custodiam, et accipiant mundum muliebrem, id est vestes, et cultus, et ornatus. Unde et ministros talium mundiburdos vocamus, et quaecunque oculis regis placuerit regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi, et jussit hoc fieri. Erat tunc in Susis Judaeus, vocabulo Mardochaeus, de tribu Jemini, qui descenderat de transmigratione Jechoniae. Hic erat nutritius filiae fratris Edissae quae et Esther vocabatur, quam, orbatam utroque parente, Mardochaeus adoptaverat in filiam. Haec inter caeteras tradita est eunucho, nec indicavit populum suum. Sic enim mandaverat ei Mardochaeus, et invenit gratiam in oculis eunuchi, et acceleravit ei cultum muliebrem, et dedit ei septem puellas, ut eam ornarent et excolerent. Porro virgines per sex menses ungebantur oleo myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus utebantur, ut post annum ingrederentur ad regem, et quae vespere intrabat egrediebatur mane, nec poterat redire, nisi rex ex nomine jussisset eam venire. Mardochaeus autem versabatur in vestibulo domus regiae curam agens salutis filiae. Tandem instabat dies quo Esther, filia Abihail, intrare debebat ad regem, nec quaesivit ab Egeo cultum muliebrem; sed posuit in voluntate ejus, qui tenebatur puellis dare quaecunque petissent. Et intravit ad regem anno septimo regni ipsius, mense decimo qui Hebraice dicitur Thebeth, Latine Januarius, et invenit gratiam apud regem, et fecit eam regnare pro Vasthi. Et celebravit nuptias per mensem, et mandavit per eos, qui Aggari dicuntur, id est cursores, requiem in universo regno per tempus nuptiarum. Mardochaeus autem, qui frequentius morabatur in Babylonia unde et adducta fuerat Esther, transtulit se in Susis. Eo tempore irati sunt regis duo eunuchi janitores, et machinabantur ut occiderent regem. Quod non latuit Mardochaeum, et indicavit Esther, et illa ex nomine Mardochaei detulit ad regem. Quaesitumque est, et inventum, et appensi sunt in patibulo. Et traditum est coram rege in annalibus, in quibus reges accidentia temporis sui redigebant. Post haec Assuerus exaltavit Aman Amalechiten, qui erat de stirpe Agag, quem Samuel trucidavit, et adorabant eum servi regis praeter Mardochaeum, qui propter patrias leges coram eo genu non flectebat. Quod attendens Aman indignatus est, et accipiens eum Hebraeum esse, ait: Persae liberi flectunt genua, hic autem servus dedignatur. Et disposuit perdere Judaeos, qui erant in regno Assueri veteri motus odio, quia Judaei deleverant Amalechitas. Duodecimo itaque anno regni Assueri, mense primo, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die, et quo mense gens Judaeorum deberet interfici, et exivit mensis duodecimus. Tunc ait Aman ad regem: Interest regi servare pacem; noverca autem pacis est dissimilitudo. Est enim gens in regno tuo dissimilis caeteris, novis utens legibus, insuper et regis scita contemnens. Expedit tibi, ut non insolescat, decerne ergo ut pereat. Et ne dispendium sentias in tributis decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Tulitque rex annulum, quo utebatur, et dedit illum Aman, dicens: Argentum tuum tibi sit, et de populo age quod tibi placet. Tunc scripsit Aman ex nomine regis litteras annulo regis designatas in omnes provincias, ut occiderentur Judaei a parvulo usque ad senem, et bona eorum diriperentur tertio decimo die mensis duodecimi. Statimque in Susis pependit edictum. Quod cum legissent Judaei fleverunt. Sed et Mardochaeus indutus est sacco, et aspersus cinere, magna voce ejulabat prae foribus palatii. Non enim fas erat indutos sacco intrare palatium. Quod cum accepisset Esther, consternata est, et misit ei vestem, qua indutus intraret ad eam, quam accipere noluit, sed significavit ei per eunuchum causam fletus, et exemplar edicti, quod pendebat in Susis misit ei, monens eam, ut intraret ad regem, et supplicaret ei pro populo suo. Quae respondit: Jam triginta diebus non sum vocata ad regem, et decretum est ut qui non vocatus accesserit moriatur, nisi forte rex auream virgam ad eam extenderit. Rursumque Mardochaeus ad eam: Quid scis utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? Si nunc silueris, per alium liberabit Dominus populum suum, et tu et domus patris tui peribitis. Tunc mandavit Esther Mardochaeo, ut omnes Judaei, qui erant in Susis per triduum jejunarent, et orarent pro ea, sed et ipsa jejunavit. Die autem tertia induta regalibus stetit in atrio domus, contra basilicam regis cum duabus puellis, quarum unam incumbentem sustinebat, altera sequens longitudinem vestis summis digitis deportabat. At rex sedebat supra solium contra ostium domus. Qui cum respexisset eam torvo vultu collapsa est. Cumque vidisset Esther lapsam placuit ei, et extendit contra eam auream virgam. Quae consurgens, et accedens, osculata est summitatem virgae, et ait rex: Quid vis, Esther? Quidquid petieris dabo tibi. Quae respondit: Obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium. Et surgens venit ad eam. Et fovens eam gremio, consolabatur dicens: Noli timere; pro subditis lex data est, tu vero mihi conregnas. Veneruntque ambo ad convivium reginae. Cumque bibisset abundanter, ait: Pete quod vis, Esther, et impetrabis. Quae respondit: Obsecro ut veniat cras rex, et Aman ad convivium, et indicabo eis cor meum. Egressus est itaque Aman laetus. Cumque vidisset Mardochaeum non assurrexisse sibi indignatus est, et convocans uxorem et amicos, exposuit eis omnem gloriam suam, addens quod eum solum cum rege Esther vocavit ad convivium. Verumtamen se nihil habere reputabat, dum viveret Mardochaeus. Et dixerunt ei: Jube parari trabem quinquaginta cubitorum, et suggere regi, ut appendatur Mardochaeus in ea, ut sic eas laetus cum rege ad convivium, et jussit parari crucem. Noctem illam rex duxit insomnem, et jussit sibi legi Annales. Et ventum est ad locum ubi scriptum erat, quod Mardochaeus nuntiaverat ei facinus eunuchorum. Et ait rex: Quid honoris consecutus est Mardochaeus pro hac fide? Et dixerunt ei: Nihil. Et quaesivit rex quis esset in atrio. Et dixerunt pueri, Aman. Ipse enim intraverat, ut suggereret regi de morte Mardochaei. Cumque vocatus intrasset Aman, dixit rex ad eum: Quid debet fieri viro, quem rex vult honorare? Qui cogitans pro se dictum esse, respondit: Debet indui stola regia, et coronari diademate, et sedere super equum regis, et primus de principibus teneat equum, et per civitatem incedens clamet: Sic honorabitur, quem rex voluerit honorare. Dixitque ei rex: Festina, et fac ut locutus es Mardochaeo. Cave ne quidquam ex his quae locutus es praetermittas. Et fecit Aman Mardochaeo, ut locutus fuerat. Qui prius renitebatur, putans sibi illudi ab Aman; sed, cognita veritate, consensit. Et rediit Mardochaeus ad fores palatii. Aman vero festinabat in domum lugens, et operto capite. Et dixerunt ei amici ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades. Et ecce nuntii regis compellebant eum intrare, et intravit cum rege ad convivium. Et ait rex: Pete quod vis, Esther. Quae respondit: Dona mihi animam meam, et populum meum ne pereamus. Utinam in servos venundaremur, et gemens tacerem. Et ait rex: Quis est, qui haec audeat facere? quae respondit: Hostis noster est iste Aman. Quod ille audiens obstupuit. Rex autem iratus surrexit, et intravit in hortum, Aman vero supplicabat reginae pro anima sua. Cumque reversus esset rex reperit Aman corruisse super lectulum in quo jacebat Esther, et ait etiam reginam vult opprimere, me praesente. Et dixit Arbona eunuchus: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, stat in domo Aman. Et ait rex: Appendite illum in eo. Et suspensus est Aman in patibulo. Et dedit rex Esther domum Aman. Et ingressus est Mardochaeus ad regem. Confessa est enim Esther, quod patruus ejus esset. Et dedit rex annulum Mardochaeo, quem Aman recipi jusserat. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. Quae iterum flens procidit ad pedes ejus, supplicans, ut veteres litteras, quas scripserat Aman contra Judaeos novis epistolis irritaret. Et acquievit rex. Et scripsit Mardochaeus litteras annulo regis sigillatas ad principes provinciarum, ne occiderentur Judaei, imo illos qui parati erant ad occisionem Judaeorum, interficerent Judaei, et manus principum esset cum eis. Et factum est nomen Judaeorum celebre, ita ut plures de gentibus religioni eorum jungerentur. Et recordatus est Mardochaeus somnii quod viderat, et interpretationem ejus intellexit. Et hoc erat somnium: Apparuerunt ei voces, et tonitrua, et terraemotus super terram. Et ecce duo dracones parati contra se in praelium, ad quorum clamorem nationes excitatae sunt, ut pugnarent contra regem justorum, et fuit dies illa tenebrarum et discriminis. Et conturbata gens justorum clamavit ad Dominum, et ecce fons parvus crevit in flumen maximum, et orta est lux magna, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. Porro in secunda epistola quam scripsit pro Judaeis excusavit se rex in hunc modum: Ne putetis si diversa jubemus ex animi levitate venire, sed pro necessitate temporum ferre sententiam, ut reipublicae poscit utilitas. Multi sublimati a regibus honore collato, abusi sunt in superbiam, et in ipsos qui dederunt moliuntur insidias. Aman et animo, et genere Macedo, et ex obliquo commaculans genus Persarum, adeo intumuit, ut regno nos privare niteretur et spiritu. Nam Mardochaeum, cujus fide vivimus, et consortem regni Esther cum omni gente sua, novis machinationibus expetiit ad mortem, cogitans ut illis interfectis, nostrae insidiaretur solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedones. Nos vero nutu Dei viventis, cujus beneficio patribus nostris regnum traditum est, et usque hodie custoditum, Judaeos absolvimus, et hostes eorum interfici jubemus. Igitur tertia decima die mensis duodecimi percusserunt Judaei hostes suos plaga magna per provincias, usque ad septuaginta quinque millia. Quarta decima vero die celebraverunt convivia cum gaudio, particulas sibi invicem mittentes. In Susis vero interfecerunt quingentos viros. Et in decima quarta die obtinuit Esther a rege, ut adhuc occiderentur in Susis hostes Judaeorum, et suspensi sunt decem filii Aman, et de aliis circiter trecenti perierunt. Et ideo Judaei, qui habitabant in Susis duobus diebus occisione vacantes decima quinta die convivia celebraverunt. Et propterea mandavit Esther, et Mardochaeus hos duos dies in numero solemnitatum recipi, et dies plurimi, id est sortium, observari a Judaeis, ut memoriam facti nulla deleret oblivio. Hos tamen dies vocat Josephus conversatores, eo quod Judaei de moerore in gaudium conversi fuerant. Scripsit etiam Mardochaeus ad Judam summum sacerdotem in Jerusalem, qui patri suo Elisaphat successerat, ut dies isti solemnes haberentur in Judaea in sempiternum.